mercoledì 13 marzo 2013

ALLELUIA!



Magníficat  *
   ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
  *
   in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem
 ancíllæ suæ,
  *
   ecce enim ex hoc beátam me dicent       omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est:
  *
   et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius 
a progénie in progénies
  * 
   
timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo,
  *    dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
,
  *
   et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis,
  *
   et dívites dimísit inánes.

Suscépit Ísrael púerum suum,
  *    recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
  *    Àbraham et sémini eius in sǽcula. 
Glória Patri et Fílio  *
   et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, 
et nunc et semper,
  *
   et in sǽcula sæculórum. Amen. 

Nessun commento:

Posta un commento